Lade Inhalt...

De oratione Dominica, prout exponitur ab Aurelio Augustino et Thoma Aquinate

Hausarbeit 2010 21 Seiten

Theologie - Historische Theologie, Kirchengeschichte

Leseprobe

INDEX

1. INTRODUCTIO

2. EXPOSTIONES SINGULARUM PETITIONUM INTER SE COMPARATAE
2.1 De appellatione: Pater noster, qui es in caelis
2.2 De prima petione: Sanctificetur nomen tuum
2.3 De secunda petitione: Adveniat regnum tuum
2.4 De tertia petitione: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
2.5 De quarta: petitione Panem nostrum cotidianum da nobis hodie
2.6 De quinta petitione: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
2.7 De sexta petitione: Et ne nos inducas in tentationem
2.8 De septima petitione: Sed libera nos a malo

3. QUOMODO SEPTEM PETITIONES INTER SE CONNEXAE SINT

4. CONCLUSIO

5. INDEX LITTERARUM

1. Introductio

“Sine intermissione orate”1 admonet Apostolus Thessalonicenses et cum eis nos om- nes. Sed quid est orare? Circumscribi potest “loqui cum Deo vel ad Deum”. Quid autem nos humiles creaturae cum altissimo Deo creatore universi loquamur? Eum laudare possumus pro eius magnitudine et virtute, ei gratias agere pro omnibus, quae habemus vel omnino pro eo, quod sumus, ab eo petere, quae nobis necessaria vel delectabilia esse putamus. Inter varios locos, quibus in Sacra Scriptura de oratione agitur, unus praestat aliis dignitate praecipue: Deus ipse mandat fidelibus per verbum suum incarnatum Dominum Jesum Christum dicentem “Sic ergo vos orabitis: pater noster...”2 orationem, quae ea de causa “oratio Dominica” appellatur. Ideo mirum non est, quod praedicta oratio hominum multum interest. Omnibus fere christianis per totum orbem dispersis nota est et tot variis linguis orata repraesentat unitatem ac multiplicitatem catholicae, idest universalis, ecclesiae.

Oratio dominica, cum sit maximi momenti in vita Christiana et eximia pars Sacrae Scripturae, a multis theologicis exponitur, e.g. ab Aurelio Augustino et Thoma Aquinate. Augustinus (354-430), postea episcopus Hipponensis, composuit de ser- mone Domini in monte libros duos circa annum 393.3 In primo explicat caput quin- tum evangelii secundum Matthaeum, in secundo catput sextum et septimum, quibus et continetur Paternoster. Duobus annis ante Augustinus receperat sacerdotium, quamobrem tunc magis de simplicibus fidelibus se curavit quam de viris doctis vel sublimibus disputationibus.4 Ideo Holl putat opus ex praedicationibus esse composi- tum.5 Sed Schnurr conicit libros esse scriptos omnibus, quorum vita beata in fide fundata interesset.6 Thomas Aquinas OP (1225-1274) praedicavit post annum 1270 de symbolo Apostolico, oratione Dominica, decem praeceptis, salutatione Angelica. Haec opuscula pertinent ad reportata, “scil. ad opera quae non proprio srylo D. Tho- mas exaravit, sed, ipso dicente vel praedicante, ab aliis ex eius ore sunt excepta.”7

Ad has duas expositiones inter se comparandas sic proceditur: Unaquaeque petitio primo iuxta Augustinum explicabitur; nonnunquam, si opportet, et aliae Augustini expositiones in orationem adhibebuntur. Tunc addetur, quomodo Thomas petitionem exposuerit, eruendis communibus et differentiis. Sed vix litterae secundariae inveniri possunt, quae sunt his de operibus, praesertim de illo Aquinatis. Cum ergo duae expositiones, ut convenienter disserantur, ad aliquas scripturas vel testimonia sint referendae, neccesse et, ut ad hoc negotium etiam alia opera Augustini et Thomae adhibeantur. Denique rogabimus, quemadmodum septem petitiones inter se connexae sunt et num Thomae expositio Augustini nota fuerit.

2. Expostiones singularum petitionum inter se comparatae

2.1 De appellatione: Pater noster, qui es in caelis

Hominibus, ut Deum patrem alloquantur, concedi Augustinus magnum donum ac- cipit. Nam in toto Vetere Testamento nullum invenitur praeceptum, ut populus Israel hocmodo oraret8, quia "Dominus eis insinuatus est tamquam servientibus"9. Homines cum servis comparat secundum verbum Apostoli: "Quamdiu heres parvulus est, nihil differt a servo."10 Populus Israel ergo iam constitit ex heredibus Dei, etsi parvulis. Erant enim parvuli propterea, quod legis mandata, "quae observare iubebantur"11 non acciperunt. Ideo exceptis prophetis Deum sibi patrem esse noluerunt aberrando a mandata eius et praeceptis spernendis, cum potestas „filios Die fieri“12 data sibi iam esset. Sic filii Dei per spiritum cuiusdam adoptionis13 actualiter facti sunt in Christo, qui est finis legis14 et per quem vocat Deus “in adoptionem populum credentium”15. In hoc spiritu adoptionis licet clamare: “Abba, Pater”.16 Itaque haec filiatio adoptiva non fit per merita hominum sed per solam gratiam Dei. Cum quis dicat “pater”, iam praesumptio impetrationis petitionum implicatur; pater enim scit, quid filio opus sit, et ei dat. Augustinus comparat hanc paternitatem Dei cum illa senatoris, qui plebeio permittit se patrem vocare, et concludit Dei paternitatem multo nobiliorem esse, quia magis differat homo a Deo quam plebeius a senatore.17 Qua ex comparatione patet notionem patris apud Romanos in maiore usu fuisse quam in solo familiari.18 Per pronomen possessivum “noster” inducitur aequalitas fidelium, qui omnes sunt filii eodem modo, ut nemo, quamvis divis et nobilis generis sit, superbiat adversus pauperes et ignobiles. Nam eo, quod eundem patrem habent, fratres sunt. Deus, si in caelo super nubes habitaret, vicinior esset avibus quam hominibus, quos “creavit [...] ad imaginem suam”19, quod absurdum est. Praeterea nec “spatio lo- corum continetur Deus”20 nec est corpus21. Inde sequitur caelum non corporaliter, sed spiritualiter intellegendum esse. Manifestum enim est Deum habitare in suo tem- plo22, quod est sancti eius23 secundum Apostolum24. Quem secutus Augustinus “in caelis” interpretatur “in sanctis” (spiritualiter). Quamquam et hic et aliis locis25 Deum incorporeum esse asseveret, tamen concedit fidelibus, “qui visibilibus [..] dediti sunt nec possunt aliquid incorporeum cogitare”26, ut Deum in caelo collocatum esse credant. Nam cum caelum se habeat ad terram sicut iustus, i.e. sanctus, ad pec- catorem vel sicut anima ad corpus, illi, cum Deum imo corpus caeleste excedere ali- quando cognoverint, eum magis in anima quam corpore quaerent, magis in anima iustorum quam peccatorum. Precator igitur per appellationem exprimit se Deum in anima sua habitare velle.27

Simili modo Thomas explanat appelationem “pater” ratione adoptionis ac hereditatis et refert dictum Apostoli in Rom VIII,15. Magnum donum, quod Augustinus ex ap- pellatione paterna accipit, apud Thomam comparari potest cum fiducia, ad quam generandam Dominus discipulis dedit verba orationis. Nam fiducia praeparat orantes ad orationem et demonstrat eis propinquitatem Dei. Amplius autem paternitatem in creatione28 et gubernatione29 effectam putat. Deo patri debentur quattuor: honor, imi tatio, obedientia, patientia in castigationibus.

Etiam pronomen possessivum “noster” interpretatur, ut supra Augustinus, respectu communionis fidelium: Nam ex eo, quod, cum simul vocent unum patrem, fratres sunt, debent proximo amorem et ex eo, quod et proximus est filius Dei, debent ei reverentiam.30

Sicut Augustinus et Thomas “in caelis” interpretatur “in sanctis”, quia secundum Ieremiam Dominus est in nobis31, i.e. in sanctis, qui enarrant gloriam Dei; hoc autem faciunt caeli, secundum psalmistam32. Per hanc interpretationem ostenditur et famil- iaritas Dei, qui, cum sit altissimus, tamen est vicinus hominibus. Dictum Apostoli in I. Cor., quod Augustinus ad hanc propositionem probandam attulit, omittit. Deus habitat in sanctis per triplicem modum: per fidem (Eph. III,17), per dilectionem (1 Io. IV,16), per impletionem mandatorum (Io. XIV,31). Rcordamur Augustini, cui et in impletione mandatorum visa est occasio filiationis requirendae. Secundum Thomam propter II Reg. VIII, 25 fieri non potest, ut Deus includatur corporalibus caelis, quia Deus corpus non est33. Tamen caelum non solum spiritualiter sed etiam corporaliter comprehendit. Thomas enim spectat ad Aristotelem, cuius magis interest mundus corporeus quam Platonicorum, quibus res sensibliles nihil sunt nisi imagines idearum essentialium non sensiblium34 et inter quos Augustinus magis numerandus est quam Thomas35. Per caelum, quod propter incorruptionem locus spirituum positum est36, significatur perspicacitas considerationis et sublimitas potestatis et stabilitas aeterni- tatis.37 Praeterea per hoc, quod Deus in caelis esse dicitur, reprobatur opinio eorum, “qui dicunt omnia ex fato caelestium corporum ex neceesitate accidere”38, dicendo Deum esse dominum caelorum. Thomae enim astrorum usus ad praenoscenda ea, “quae ex corporalibus et naturalibus causis dependent, nullum videtur esse pecca tum”39, sed “uoluntas hominis non est subiecta necessitati astrorum“40. Cum Au gustinus concesserit hominibus sensitivis, ut Deum collocarent in caelo corporeo, Thomas reprobat hoc in toto; sed Augustinum secutus arbitratur per caelum signifi- cari Dei sublimitatem, quae omnia (etiam humanas cogitationes) excedat. Postremo per appellationem excitatur in orante quoddam desiderium vitae caelestis, quod et Augustinus iam indicavit dicendo: “qui orat, in se quoque ipso velit habitare, quem invocat”41.

2.2 De prima petione: Sanctificetur nomen tuum

Si quod sanctificatur, ante non erat sanctum. “Quomodo dicimus deo patri: sancti- ficetur nomen tuum?”42, quaerit Augustinus in tractatu in Ioannis evangelium. Nam nomen Domini “semper utique sanctum est” 43, sed quibusdam immundis nondum est sanctum”44. Ideo hic petitur, ut nomen Domini “sanctum habeatur ab hominibus”45. Sicut enim Deus non est alibi maior, alibi minor, sed ibi magnus (quoad hominem), ubi et ab homine magnus habetur, et se habet sanctificatio nomninis eius. Necesse non est, ut ullam rem petamus pro Deo, quippe qui omnia habeat, sed pro nobis- metipsis.46 Sanctificetur ergo nomen Domini in hominibus47, quibus est opus quotid- iana sanctificatione, ut qui quotidie delinquunt, delicta sua sanctificatione assidua repurgent48. Augustinus hoc fieri videt in evangelio, quod per Jesum Christum com- mendat nomen Dei diversis gentibus.49

[...]


1 1 Thess. V,17.

2 Mat. VI, 9-13.

3 Cf . SCHNURR, 80.

4 Cf. ibid., 81.

5 Cf. HOLL, 12.

6 Cf. SCHNURR, 82.

7 SPIAZZI, Raymund: Editoris Introductio. In: S. Thomae Aquinatis: Opuscula Theologica II, Taurini 1972, 219.

8 Cf. AUG. de serm. dom. II, 4,15.

9 Ibid.

10 Gal. IV, 1.

11 Cf. AUGUSTINUS, de serm. dom. II, 4,15.

12 Io I, 12.

13 Cf. Rom. VIII, 15

14 Cf. Rom. X, 4.

15 AUGUSTINUS, conf. XI, 2,4.

16 Cf. Rom. VIII, 15.

17 Cf. AUGUSTINUS, de serm. Dom. II, 4,16.

18 Cf. SCHNURR, 85.

19 Gen. I, 27.

20 AUGUSTINUS, de serm. dom. II, 5,17.

21 Cf. AUGUSTINUS, in Joh. tract., 23,9.

22 Cf. Psal. X,5

23 Cf. AUGUSTINUS, de serm. dom. II, 5,17.

24 Cf. 1Cor. III, 17.

25 E. g. in Joh. tract, 23,8 („remoue omnia corporalia, simplicitatem uide”).

26 AUGUSTINUS, de serm. Dom. II, 5,18.

27 Cf. ibid.

28 Cf. Deut. XXXII, 6.

29 Cf. Sap. XIV,3.

30 Cf. THOMAS, orat. Dom., prooemium.

31 Cf. Ier. XIV, 9.

32 Cf. Psal XVIII, 2.

33 Cf. THOMAS, S. c. G. I, 20.

34 Cf. WILLEMS, I, 278.

35 Cf. BAUTZ, 278.

36 Cf. ARISTOTELES, de caelo I, 9.

37 Cf. THOMAS, orat. Dom., prooemium.

38 Ibid.

39 THOMAS, de iudiciis astrorum. (ad hanc propositionem affirmandam etiam affert dictum Augustini: civ. V,6)

40 Ibid. Thomas addit (auctoritate Augustini) diabolum, ut omnes pertrahat in errorem, immiscere se operibus eorum, qui iudiciis astrorum intendant (cf. AUGUSTINUS, Gen. ad litt. II, 17) ideoque huiusmodi observationes astrorum referendas esse ad quaedam pacta cum demonibus habita (cf. AUGUSTINUS, doct. christ.II,20). Esse autem omnino christiano vitandum pactum vel societatem cum daemonibus habere, (cf. I Cor. X, 20). Et ideo grave peccatum esse circa ea, quae a voluntate hominis dependeant, iudicio astrorum uti.

41 AUGUSTINUS, de serm. dom. II, 5,18.

42 AUGUSTINUS, in Jo. tract., 23,9.

43 AUGUSTINUS, in Ps. LXXI, 19.

44 AUGUSTINUS, in Ps. CIII, 1,3.

45 AUGUSTINUS, de serm. Dom. II, 5.19.

46 Cf. AUGUSTINUS, serm. XVI, 6.9

47 Cf. AUGUSTINUS, corrept. 6,10.

48 Cf. CYPRIANUS, orat. dom., 12 (ab AUGUSTINO laudatum c. Pelag., IV, 10,27).

49 Cf. AUGUSTINUS, de serm. Dom. II, 5,19

Details

Seiten
21
Jahr
2010
Dateigröße
437 KB
Sprache
Lateinisch
Katalognummer
v166192
Institution / Hochschule
Universität Trier
Note
1,0
Schlagworte
Vaterunser Augustinus Thomas von Aquin

Autor

Teilen

Zurück

Titel: De oratione Dominica, prout exponitur ab Aurelio Augustino et Thoma Aquinate